monumenta.ch > Ambrosius > 67
Ambrosius, De Nabuthae, § 66 <<<     >>> § 68

§ 67 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 sed in azymis sinceritatis et ueritatis.
2 itaque in conclusione conuersus ad uos propheta ait: orate et reddite domino deo uestro, id est: nolite dissimnlare, diuites - dies instat -, orate pro peccatis uestris, reddite pro beneficiis quae habetis munera.
3 ab ipso accepistis quod offeratis, ipsius est quod ei soluitis.
4 dona, inquit, mea et data mea, hoc est quae offertis mihi dona data sunt mea; ego ea dedi nobis atque donaui.
5 denique propheta ait: bonorum meorum non indiges, ideo tua tibi offero, quoniam nihil habeo quod non dedisti.
6 fides est quae dona conciliat, humilitas est quae oblata commendat.
7 fide Abel plurimam hostiam optulit deo; super Cain fratris munera placuit munus Abel.
8 quia fide uicit.
9 nam unde pauperis hostia magis quam diuitis placet? quia pauper fide ditior est.
10 sobrietate locupletior.
11 et cum sit pauper, ex illis est de quibus dicitur: tibi offerent reges munera.
12 non enim purpuratis offerentibus, sed motus proprios regentibus Iesus dominus delectatur, qui corporali lasciuiae mentis dominentur imperio.
13 orate ergo, diuites! non habetis in operibus quod placeat.
14 orate pro peccatis uestris atque flagitiis et reddite domino deo uestro munera.
15 reddite in paupere, in egeno soluite.
16 in illo inope faenerate, quem placare propter flagitia uestra aliter non potestis.
17 quem ultorem timetis facite debitorem.
18 non accipiam inquit de domo tua uitulos neque de gregibus tuis hircos, quoniam meae sunt omnes ferae siluarum.
19 quidquid optuleritis, inquit, meum est.
20 quia totus orbis est meus.
21 non exigo quae mea sunt; est quod de uestro possitis offerre studium deuotionis et fidei.
22 non sacrificiorum ambitione delector; tantummodo, O homo.
23 irnmola deo sacrificium laudis et redde altissimo uota tua.